라틴어 문장 검색

Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:5)
ideo prandere quoque commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:2)
Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 37:2)
si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut ceruices, aut crura uel genua uel coxas.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:5)
si facile conuertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 1:2)
ubi hiat, ubi adsidue dormit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:4)
magis si eum aluus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum apparet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:5)
Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua leuissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 6:1)
Illud uidendum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur * * * , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:3)
Vomitus post febrem eliciendus est, deinde dandus cibus ex leuissimis, tum is dormiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:3)
Vbi utrumlibet factum est, multa ueste operiendus est, et collocandus ut dormiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:4)
in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:3)
Vbi is constitit, dormire oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:4)
castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 11:3)
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION