라틴어 문장 검색

Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:2)
Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:5)
Quo distet ab iracundia apparet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:2)
inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:2)
Quid esset ira quaesitum est, an in ullum aliud animal quam in hominem caderet, quo ab iracundia distaret, quot eius species essent ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 29:1)
Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:1)
" Iracundia opus est ad puniendum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:1)
etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:4)
Quid, quod ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur necessaria, multo per se ratio fortior est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 102:1)
O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:1)
Habet, inquam, iracundia hoc mali;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:1)
Iracundia nihil amplum decorumque molitur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:2)
Atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis ira vel post paenitentiam vel post repulsam revolvitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 31:4)
omnis illi per iracundiam maeroremque vita transibit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:4)
quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION