라틴어 문장 검색

Nunc Gallicae pretiosiores habentur, earumque praecipue Altinates.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 3:7)
et eisdem familiarem focum mensam-que pretiosis dapibus opulentent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:2)
Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 25:2)
Id neque aeque fecundum est, nec tam pretiosum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 3:3)
Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii Carpathiique pelagi, quod est ultimum, vernacula,quovis hospes freto peregrinum mare sustinet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 10:2)
ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον vocant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 5:2)
prout splendidior obscuriorve laetari aut maerere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장5)
set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장2)
quid enim dulcius libero et ingenuo animo et ad voluptates honestas nato quam videre plenam semper et frequentem domum suam concursu splendidissimorum hominum?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 2:1)
adstrictior Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior Cicero:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:2)
eoque solis Germanorum non in ripa commercium, sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 1:3)
Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:1)
ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae inprimis dignitatis administratione ac spe consulatus, cui destinarat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 1:2)
Otho comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장11)
splendidior origine quam nos sumus, fateor, sed et Nero nobilitate natalium Vitellium anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION