라틴어 문장 검색

secunda et quarta cum L. Volumnio proconsule in Samnio gerebant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 386:1)
itaque duumviri ad rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 406:1)
C. Terentio proconsuli negotium datum ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 437:1)
M. Claudio proconsuli imperavit ut, retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio, ceteros milites dimitteret Romam, ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 642:2)
singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et M. Valerio ad classem circa Brundisium relinqui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 142:3)
ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, tune quod ad volones attineret, omnes ait malle laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 198:1)
Gracchum proconsulem a Benevento acciturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 239:2)
inde Appio Claudio Romam ad consulatum petendum misso T. Quinctium Crispinum in eius locum classi castrisque praeficit veteribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 503:1)
Sempronius Gracchus proconsul prospere adversus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit servorum maxime opera, quos liberos esse iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIV Periocha3)
Servilius Caepio pontifices suffecti sunt, augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 16:2)
si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 96:1)
T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio iunctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:1)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)
Sempronius Gracchus proconsul, ab hospite suo Lucano in insidias deductus, a Magone interfectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha7)
hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui, collega ex volnere aegro, redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo, ad quindecim milia peditum, mille equites Volturnum traducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION