라틴어 문장 검색

FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam, Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:1)
PRINCIPIS ignari nimium camelus auari Ferre uerebatur sibi ius graue, qui dominatur, Spe breuiore boni cupiens seruire leoni Inferioris heri quam comptus honore uideri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:1)
"Cura sit incidi tutoris cornua fidi, Me quoque pelle canis, procul hinc qui fetet inanis, Circumquaque tegi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:6)
Qui plus latrando quam morsu uulnera dando, Omne, quod obstabat gregibus, procul inde fugabat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:2)
Mox ut id ignaro domino patet eius auaro, Plus dedit huic uictus, sit ut acrior hostis in ictus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:5)
"Caenam sumpturus, procul hinc satis, uxor, iturus, Non mea tecta petam, nec in hac te nocte quietam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:2)
Talia iactantem, sic seque preesse putantem Dum lupus audisset, tolerare magisque nequisset, Occupat incautum, falsis uirtutibus auctum, Hunc ut terreret, dum non procul inde iaceret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:8)
Quod uulpes factum cernens sibi tempus ad aptum, Sustulit ignarum, gestans per opaca uiarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:7)
Cuius clamoris procul hinc sonus editus (h)oris Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:8)
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum, Alterius culpam quicumque relinquit inultam, Curaque sit menti ueniam dare cuique petenti, Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:10)
Quale sit, ignare michi deprecor vt fateare".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:4)
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem, Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:10)
Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul,
(불가타 성경, 에스테르기, 9장20)
Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장20)
Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION