라틴어 문장 검색

idemque Q. Fabi Maximi dictatoris,cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha11)
sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 3:2)
eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 87:1)
secundum haec dicta Magonis laetis omnibus Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, quid est, Hanno?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 144:1)
nec tenuit obstrepente Barcina factione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 4)
illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 306:1)
Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 501:1)
id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:2)
Arpi sine clade ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 601:1)
ceteri proditores ea quae composita erant expectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 127:2)
nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 141:2)
ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:1)
Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 256:1)
in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 550:1)
hi cogniti ab Locrensium principibus, qui pulsi ab adversa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerant, cum cetera percunctantibus, ut mos est qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si redempti ac remissi forent, arcem se iis tradituros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION