라틴어 문장 검색

Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장1)
Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique pauidi sine decore ad Sullam profugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장4)
Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:1)
Quae clam commissa capite luerent, tum quia paludati fecere, laudamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 31:1)
Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, cum visum erit, profugiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:3)
Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 60:1)
Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ;
(세네카, 행복론, Liber II 36:2)
Quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit decipere quam excludere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:3)
Potes hoc, Caesar, audacter praedicare omnia, quae in fidem tutelamque tuam venerunt, tuta haberi, nihil per te neque vi neque clam adimi rei publicae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 6:1)
C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 104:1)
Qui dicere tibi nisi clam non vult, paene non dicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 161:6)
ibi cum de stupro filii mentio esset, pater profugit, adolescens retentus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.5)
profugerunt principes ciuitatis et simul qui filium habebat et filiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.2)
profugit umbras Tityos ac lacerum gerens et inane pectus quam prope a caelo stetit.
(세네카, Hercules Furens 14:18)
Profugere dubitas?
(세네카, 메데아 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION