라틴어 문장 검색

Attat, oblitus sum intus dudum edicere quae volui edicta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 720)
omni poplo, omnibus amicis notisque edico meis, in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1203)
atque heri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias, verum ita vos estis praediti callenti ingenio improbi, officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 29)
ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5139)
nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi, ut nostra properes amoliri omnia, tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 270)
nam mi hic vicinus apud forum paulo prius, pater Calidori, opere edixit maxumo, ut mihi caverem a Pseudolo servo suo, ne fidem ei haberem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 2120)
nunc ibo intro atque edicam familiaribus, profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 2123)
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 36)
Sempronii fuissent et dimissi ab iis consulibus essent ut, ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae, convenirent, et uti L. Cornelius consul in provinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset, si quos ei videretur milites scriberet armaretque et duceret secum dimittendique ei quos eorum quandoque vellet ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 634:2)
sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 328:1)
consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, college subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 181:2)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)
nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confandique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION