라틴어 문장 검색

ac novas litterarum formas addidit vulgavitque, comperto Graecam quoque litteraturam non simul coeptam absolutamque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장4)
atque illi vinclis absoluti Agrippinam quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus gratibusque venerati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장10)
ac si Plautus aut quis alius rem publicam iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores qui non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant quibus nisi a filio absolvi non possim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장13)
absolutus Cestius Proculus repetundarum, Cretensibus accusantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장2)
Idem annus pluris reos habuit, quorum P. Celerem accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit, senecta donec mortem obiret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장1)
Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장1)
ne tamen segnem militem attinerent, ille inchoatum ante tres et sexaginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno absolvit, Vetus Mosellam atque facta inter utrumque fossa conectere parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano et Arare subvectae per eam fossam, mox fluvio Mosella in Rhenum, exim Oceanum decurrerent, sublatisque itineris difficultatibus navigabilia inter se Occidentis Septentrionisque litora fierent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 53장3)
eloquentiae primas nemo tulit, sed victorem esse Caesarem pronuntiatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장11)
pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장10)
statuerent ut vellent, datam et absolvendi licentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장6)
e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua manu cecidit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장5)
fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 3:1)
Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, absens absolutus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 1:1)
apud frequentem militum contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장4)
et Vitellius credidit de perfidia et fidem absolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION