라틴어 문장 검색

illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto, ne tibi neglecti mittant mala somnia manes, maestaque sopitae stet soror ante torum, qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra uenit ad infernos sanguinolenta lacus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 625)
Quamuis nulla mei superest tibi cura, Neaera, sis felix et sint candida fata tua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 617)
Nec tu sis iniusta, Venus:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 118)
Sis iuueni grata ac, ueniet cum proximus annus, hic idem uotis iam uetus exstet amor.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1214)
qui sis, non unde natus sis, reputa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:5)
si sibi eum, quo digna esset, di dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 471:1)
foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est - Sceleratum vicum vocant - quo amens agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes propediem exitus sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 493:1)
optabitis, mediusfidius, propediem ut mei similes Romana plebes patronos habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:2)
T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:3)
eosdem propediem domi visuram honores quos apud sororem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 361:2)
subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 311:1)
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:2)
Taurea verbis ferocior quam re minime sis inquit cantherium in fossam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 637:2)
Itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 139:2)
et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION