라틴어 문장 검색

Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장5)
Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장27)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장21)
Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장11)
Nam et ea, quae de numeris a Nichomacho diffusius disputata sunt, moderata brevitate collegi et quae transcursa velocius angustiorem intellegentiae praestabant aditum mediocri adiectione reseravi, ut aliquando ad evidentiam rerum nostris etiam formulis ac descriptionibus uteremur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:4)
Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:24)
uera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:2)
De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:6)
Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:18)
Uelox praecipitat rota
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 35:1)
Quas sibi cum uelox mens induit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 3:1)
Dorsaque uelocis premat aetheris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 17:1)
unam scilicet quae docet diversos motus stellarum et velocitates earum, quae scilicet velocius et tardius complent cursum suum, et distantias et coniunctiones et aspectus earum et caetera talia;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:3)
gravis enim armaturae miles simulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile vitabant.
(카이사르, 아프리카 전기 71:4)
Simul qui in navibus longis remanserant scalas rapere navisque a terra repellere properabant, ne hostes navibus potirentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION