라틴어 문장 검색

Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:1)
Ille admirans venerabile donum fatalis virgae, longo post tempore visum, caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:18)
" Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum, corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 24:5)
dehinc summa cacumina linquunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:21)
Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:14)
Illa autem attollit stridentis anguibus alas Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:15)
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 29:1)
ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem linquentes cursu rapido;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 29:2)
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper Oscorumque manus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:1)
ocius advertunt proras urbique propinquant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:10)
Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est inque salutatam linquo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:22)
"Absistamus," ait, "nam lux inimica propinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:27)
Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laevo flectentis limite cernunt et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:2)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:1)
Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION