라틴어 문장 검색

Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum vellent, intercalaretur, dummodo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem averteret nundinarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 19:1)
Adiciendo enim salubri ostendit avertendi morbi gratia tantummodo, non etiam ob lucrum purgandae lanae causa, fieri concessum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:3)
Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 7:1)
— Di talem terris avertite pestem!
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 19:4)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
nec, si te pectore vates Accipio, Cirrhaea velim secreta moventem Sollicitare deum, Bacchumque avertere Nysa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:20)
civile avertite bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:34)
Ocius avertat diri mala semina belli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:49)
Pila sed in medium venere trementia pectus, Avertitque ratem morientis dextra magistri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:48)
Cum prope fatorum tantos per prospera cursus Avertere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:2)
procul hinc avertite bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:70)
caesorum truncare cadavera regum Sperat, et Hesperiae cineres avertere gentis, Ossaque nobilium, tantosque adquirere manes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:39)
Attonitoque metu nec quoquam avertere visus, Nec Magnum spectare potest.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:34)
manes animamque potentem Officiis averte meis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:25)
Omnia si quis Providus antennae suffixit lintea summae, Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION