라틴어 문장 검색

dissimulas etiam, nec me vis nosse videri, quisque sit, audito nomine, Naso, rogas, ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta paene puer puero iunctus amicitia:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 36)
Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:14)
Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini, parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:12)
hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 368)
Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4214)
nam is mecum a puero puer bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 335)
" Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis puer eque facere posset.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:5)
Hoc profecto sibyllae vaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque intellexerat, cum in quarta Ecloga futurum in proximo sub Augusto Caesare, tempore consulatus Pollionis, mirabilem cujusdam pueri de coelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret, et quasi secundum novum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum, admonitus, ut ipsemet ait, Cumaei carminis vaticinio, hoc est sibyllae, quae Cumaea sive Cumana dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:1)
Ait quippe sic quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu conscribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas et viles reputat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:2)
) Item de puero:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:11)
et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluntatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:12)
Fratres, inquit, nolite pueri effici sensibus, sed militia parvuli estote, sensibus autem perfecti (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:12)
velamen Moysi super cor habentes, nec adhuc cum Apostolo, revelata facie gloriam Domini speculantes (II Cor. III, 18), hoc illi audiant qui sacrae Scripturae magistri residentes, verba magis pueros proferre quam intelligere docent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:10)
Nec ad salutem illius sapientis proverbium quod pueri didicerunt, eorum conterit impudentiam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:11)
quoniam puer toto conamine virtutis arripuit gradum, quem divina pietas praesciebat martyrio finiendum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION