라틴어 문장 검색

si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique periturae turbae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 436:1)
Genucio L. Aemilio Mamerco iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 26:2)
et se gloriae seniorum succrevisse et ad suam gloriam consurgentes alios laetum aspicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 161:1)
nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sed seniorum etiam cohortes factae libertinique centuriati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 284:1)
extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 67:2)
quae ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 47:2)
inde mittendo in vicos Cenomanorum Brixiamque, quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuventutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse, excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos transirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 388:1)
subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 86:1)
eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et maerore consumptus post mortem filii, decessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 619:1)
quibusdam honoratis magnoque aestimantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 227:2)
faciundum est puerile officium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 15)
nam ita suasi seni atque hanc habui orationem * * * ut cum rediisses ne tibi eius copia esset.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 232)
Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 131)
Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse iuste repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum architecturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장55)
Croesi domus, quam Sardiani [civibus ad requiescendum aetatis otio] seniorum collegio gerusiam dedicaverunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION