라틴어 문장 검색

Quos Karlomannus rex insecutus est eosque in Avallis comprehendit, commissoque proelio superiores Franci extiterunt cecideruntque ibi Nortmanni circiter mille, sed nil eos haec pugna perdomuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:5)
Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:4)
Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:5)
Pugna lupis opponit oues, ouiumque satelles Est canis, est ueruex.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:1)
Pugna cadit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:59)
Pugna redit, milesque sedet uelut ante sedebat.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:63)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
in ludo quoque gladiatorio frequens uisitator nomina gladiatorum et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur;
(아풀레이우스, 변명 96:15)
"Hodierna pugna non habet missionem."
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:6)
Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna triumlatronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:3)
"Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:6)
Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum.
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:3)
"Ergo placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:9)
"His omnibus salubri consilio recte dispositis occurrit scaevus eventus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:71)
"nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION