라틴어 문장 검색

Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:7)
Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:6)
ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:6)
Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex is, quae reprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:5)
Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum uenis et arteriis et neruo suo leuiter demittendus est, uidendumque, ne sanguis in scrotum descendat neue concretus aliquo loco maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:4)
At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:3)
iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 8:2)
Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:3)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:5)
Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:3)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:1)
At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:4)
Vbi [plus] pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:6)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:4)
Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION