라틴어 문장 검색

mille ducentae togae brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 499:2)
Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 501:1)
censa cum iis ducenta quattuordecim milia hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 515:1)
quo per bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace rege Numidarum victus in totum privatus est, et cum ducentis equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha17)
ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 282:1)
Octavio ducentis onerariis, triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 312:2)
ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 324:2)
exitu quoque fugae intercluso ab omni parte circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 486:2)
qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem quod imminebat bello territus Philocle quodam ex praefectis suis cum duobus milibus peditum equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 169:2)
classe tradita Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum equitibus ducentis pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 171:1)
Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 175:1)
paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 180:1)
caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 231:2)
supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 241:1)
ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 426:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION