라틴어 문장 검색

Quae tota poterit evelli explicata, ut principio dixi, causa aegritudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:3)
in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:4)
nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:4)
Aegrotationes autem morbique animorum difficilius evelli posse putantur quam summa illa vitia, quae virtutibus sunt contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:5)
Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:4)
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:13)
"Sed quid opus teneras mordaci radere vero auriculas?"
(페르시우스, 풍자, satire 177)
haec bacam conchae rasisse et stringere venas ferventis massae crudo de pulvere iussit.
(페르시우스, 풍자, satire 253)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
tenero latet ulcus in ore putre, quod haut deceat plebeia radere beta.
(페르시우스, 풍자, satire 367)
"verba togae sequeris iunctura callidus acri, ore teres modico, pallentis radere mores doctus et ingenuo culpam deligere ludo."
(페르시우스, 풍자, satire 56)
hic continuo radat utriusque non solum capita, sed etiam supercilia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:4)
Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:8)
Quid inquit Lichas attinuit supplices radere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:24)
nam funditus Canos puella, nigros anus evellerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Anus diligens iuvenem, item puella.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION