라틴어 문장 검색

"sint rata dicta Iovis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권313)
vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권42)
Quaeque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure valles Inperiuratae laberis amnis aquae, Quasque ferunt torto vittatis angue capillis Carceris obscuras ante sedere fores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:5)
peragam rata vota sacerdos . Quisquis ades sacris , ore favete , meis ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:6)
Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces, Dent modo di vires in mea verba suas, Carminibusque meis accedant pondera rerum , Quae rata per luctus experiare tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:6)
Diripiantque tuos insanis unguibus artus Strymoniae matres , Orpheos esse ratae . Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit, Sic tuus ardescat stipitis igne rogus .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:2)
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit et cecinit iussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coercuit omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:8)
Ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:8)
Prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit caerula Liriope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:2)
Tunc quoque se, postquam est inferna sede receptus, in Stygia spectabat aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:1)
Motus uterque parens nati rata verba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 35:4)
nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis deplanxere domum, scissae cum veste capillos, utque parum iustae nimiumque in paelice saevae invidiam fecere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 51:2)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo ense ferit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 17:3)
Multos tamen inde requiro, quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION