라틴어 문장 검색

sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi foediorem non exilio solum sed etiam morte servitutem patiantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 425:1)
itaque, si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam reditus pateat, caedis auctores dedantur, et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 426:2)
eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 459:3)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:2)
haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 203:2)
Atinius tamen cum paucis receptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:3)
velut ex composito utrimque signum receptui datum, reductique in castra prope aequo Marte discesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 290:1)
et Carthaginienses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 401:1)
Marcellus, ut captam esse Nasum comperit et Achradinae regionem unam teneri Moericumque cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 450:1)
Fonteius legatus praeerat, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:3)
Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 526:2)
et aut fugientium caedes foeda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 544:1)
non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem volui, ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 561:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION