라틴어 문장 검색

sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et inanem loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidem volunt, quae in rerum natura, dicantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 223:1)
mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 86:1)
quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:1)
quod quidem non iustum modo, sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 125:2)
quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 198:2)
quodsi mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:2)
si vero quando impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit dici, recidetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 221:4)
Loca amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장8)
At C. Memmius aduocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장3)
Hos inflat, illos mollit et totos resolvit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 1:8)
quid illic, ubi in se volutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos, a quibus excitatus est, recidit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:3)
hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 6:2)
molliunt et enervant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:8)
Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in hoc utiles colorantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 33:1)
rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION