라틴어 문장 검색

quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus suis noscerentur.
(아풀레이우스, 변명 64:7)
Pudentilla enim tibi, cuius infestam malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur.
(아풀레이우스, 변명 68:4)
miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.
(아풀레이우스, 변명 84:10)
est apud illos genus, qui nihil amplius quam bubulcitare nouere, ideoque adgnomen illis bubulcis inditum.
(아풀레이우스, 플로리다 6:4)
non illi norunt aruum colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere.
(아풀레이우스, 플로리다 6:8)
unum pro his omnibus norunt:
(아풀레이우스, 플로리다 6:10)
Haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:30)
Sed ut prius noritis cuiatis sim;
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:4)
"maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:12)
"Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi," Haec dicens in me respexit et risit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:16)
"Nam me, quae sola mortalium novi, amor is, quo tibi teneor, indicare compellit;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:12)
"sum namque coram magiae noscendae ardentissimus cupitor, quamquam mihi nec ipsa tu videare rerum rudis vel expers."
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:6)
"quidem, quae natu maiores sumus, maritis advenis ancillae deditae, extorres et Lare et ipsa patria degamus longe parentum velut exulantes, haec autem novissima, quam fetu satiante postremus partum effudit, tantis opibus et deo marito potita sit, quae nec uti recte tanta bonorum copia novit?"
(아풀레이우스, 변신, 5권68)
"Iamque ista, quae ferimus, non parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec omnino quicquam de eius salute norimus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권82)
"nec sunt enim beati quorum divitias nemo novit."
(아풀레이우스, 변신, 5권84)

SEARCH

MENU NAVIGATION