라틴어 문장 검색

Pars congruae spiritalitatis intellectionis consistit in nostra pacis intellectione amplificanda, quae multo plus est quam belli absentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:2)
Huiusmodi momentum benedictionis, quamvis valde breve, recordatur nos a Deo pendere in vita, animum nostrum gratum roborat pro creationis donis, gratum se revelat erga eos qui suo opere praebent haec bona atque in indigentiores confirmat solidalitatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 288:3)
Cum quis Dei vocationem agnoscit ut una cum aliis hos sociales processus moderetur, recordari debet hoc partem esse suae spiritalitatis, exercitationem esse caritatis atque hoc modo ad maturitatem pervenire et sanctificari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:7)
pudet exacti iam temporis, odit praeteritos foedis cum religionibus annos, mox ubi, contiguos fossis muralibus agros sanguine iustorum innocuo maduisse recordans, invidiosa videt tumulorum millia circum, tristis iudicii mage paenitet ac dicionis effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권159)
maximus unde pater, si rite audita recordor, Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras, optavitque locum regno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:13)
Ut verba parentis et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:5)
Nimirum sapere est abiectis utile nugis, et tempestivum pueris concedere ludum, ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, sed verae numerosque modosque ediscere vitae, quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 277)
eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura et saepe quae Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 4:1)
sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 159:3)
nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:4)
hesternorum immemores acta pueritiae recordari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:4)
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 10:1)
Quid enim non " modo " est, si recorderis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 2:1)
Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:1)
Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION