라틴어 문장 검색

Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna.
(불가타 성경, 요나서, 4장6)
Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.
(불가타 성경, 미카서, 7장8)
Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum.
(불가타 성경, 나훔서, 2장6)
Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장15)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장2)
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장14)
Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장14)
Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장10)
Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장9)
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장48)
Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장38)
recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장5)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장46)
Laetamur itaque de gloria vestra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장12)
Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION