라틴어 문장 검색

effluit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:5)
quare conare, quaeso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 20:4)
nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 20:2)
- Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse.- Quis istud, quaeso, nesciebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 96:4)
ad eos igitur converte te, quaeso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 10:3)
cuius oratio attende, quaeso, Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime probatam existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:10)
quare attende, quaeso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 104:6)
is cum arderet podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 125:7)
interea Vellei noli quaeso prae te ferre vos plane expertes esse doctrinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:4)
vide quaeso, si omnis motus omniaque quae certis temporibus ordinem suum conservant divina dicimus, ne tertianas quoque febres et quartanas divinas esse dicendum sit, quarum reversione et motu quid potest esse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:4)
Externa libentius in tali re quam domestica recordor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 34:1)
Quaeso, inquit, quid est hoc, Pythi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:2)
Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite, quaeso, vituperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:4)
ut meum illud in Helvium Manciam "iam ostendam cuius modi sis," cum ille "ostende, quaeso";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 266:2)
" Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION