라틴어 문장 검색

postea vero quam magnam spem habere coepi fore ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 13 1:2)
peto igitur a te vel, si pateris, oro ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno,. quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 13 3:1)
nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 22 2:2)
possum igitur qui omnis voluerim incolumis eum a quo id impetratum est perisse non indignari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 5:1)
gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse volueris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 4 4:3)
gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti incolumi fama et re p. quod si Romae fuissem, te vidissem coramque gratias egissem, quod tibi L. Egnatius familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens curae fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 73 1:1)
in hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem steteris, omnia a te habebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 5:2)
constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 6:1)
sed te incolumi orbi non erunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 12:3)
sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:6)
Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:6)
quo in certamine perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 1:3)
sint incolumes, sint florentes, sint beati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:3)
quid me reducem esse voluistis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:3)
possumus ita rem nostram persequi ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION