라틴어 문장 검색

ac mens, jam ab ipso principio, nullo modo sibi permittatur, sed perpetuo regatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:10)
Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:4)
cum intellectus, nisi regatur et juvetur, res inaequalis sit, et omnino inhabilis ad superandam rerum obscuritatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:2)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
Atque revera dicendum est, simplicum naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:2)
et intellectum non contemnimus, sed regimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:5)
atque quemadmodum vulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:3)
ita mentem regimus, ut ad rerum naturam se, aptis per omnia modis, applicare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:9)
quid motum praebeat, quid regat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:4)
Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:7)
translato negotio a multiplici in simplex, et ab incommensurabili ad commensurabile, et a surdo ad computabile, et ab infinito et vago ad definitum et certum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:4)
Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:1)
de quo non male dixit Plato, Quod habendus sit tanquam pro Deo, qui definire et dividere bene sciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 278:2)
Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et invertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:16)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION