라틴어 문장 검색

Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 47:3)
Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa castris fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis pro- fligatisque succurrat ?
(세네카, 행복론, Liber VI 120:2)
Per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnis prope oras bello circumactus Romana caede lassos exercitus ad externa bella convertit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:2)
Quot illa anus efferendis heredibus lassa ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 39:5)
turpis ille, qui vivendo lassus citius quam laborando inter ipsa officia conlapsus est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 121:2)
Ego vero clementiam non voco lassam crudelitatem ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 69:1)
Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:1)
Vetus dictum est a lasso rixam quaeri;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:1)
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:3)
inveniet viam aut faciet, adsis sospes et remees precor tandemque venias victor ad victam domum.
(세네카, Hercules Furens 3:30)
Votum secundet qui potest nostrum deus rebusque lassis adsit.
(세네카, Hercules Furens 9:37)
intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem:
(세네카, Hercules Furens 10:14)
huc nunc et illuc verbere assiduo rotat, ingeminat ictus, domitus infregit minas et cuncta lassus capita summisit canis antroque toto cessit, extimuit sedens uterque solio dominus et duci iubet;
(세네카, Hercules Furens 12:21)
En fusus humi saeva feroci corde volutat somnia (nondum est tanti pestis superata mali clavaeque gravi lassum solitus mandare caput quaerit vacua pondera dextra, motu iactans bracchia vano) nec adhuc omnis expulit aestus, sed ut ingenti vexata noto servat longos unda tumultus et iam vento cessante tumet.
(세네카, Hercules Furens 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION