라틴어 문장 검색

Quidam brachia quoque et crura reposuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.7)
reponi debet aut ante inflammationem, aut postea, quum jam vetus res est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.11)
acceptum reddit thalamum natoque reponit, quod dederat genitor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:194)
sed quoniam calidae rapuit te flamma iuventae, nunc saltem, si cura tibi manet ulla tuorum, his claustris evade, precor, dumque agmina longe, dum licet, Hesperiis praeceps elabere terris, ne nova praedari cupiens et parta reponas pastorique lupus scelerum delicta priorum intra saepta luas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:186)
reiectae vento chlamydes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam8)
illic, ut perhibent, patriam de more reponit congeriem vultumque dei veneratus erilem iam flammae commendat onus, iam destinat aris semina reliquiasque sui:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix41)
quin ipsa tubarum armorumque potens dextram, qua fortia turbat agmina, qua stabiles portas et moenia vellit, iam levibus laxat studiis hastamque reponit insuetisque docet galeam mitescere sertis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:73)
venator defessa toro cum membra reponit, mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:2)
per quem squalore remoto pristina Romuleis infloruit artibus aetas, per quem fracta diu translataque paene potestas non oblita sui servilibus exulat arvis, in proprium sed ducta larem victricia reddit fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim, auspiciis capitique errantia membra reponit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:68)
Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab iis consumuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 15:1)
Ut ab his arcendus, ita exhortandus est ad instrumentorum ferramentorumque curam, ut duplicia, quam numerus servorum exigit, refecta et reposita custodiat, ne quid a vicino petendum sit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 8:1)
Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde ac si repositum in horreo non corrumpitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:5)
Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 11:1)
Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus,manu carpuntur, et suspensa in sole cum adsiccuerunt, reconduntur atque ita reposita perennant diutius quam cetera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:5)
Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION