라틴어 문장 검색

In civitatibus foederatis Americanis, haud deerant, qui Britanniam Americae inimicam esse, bellumque nuperum repressum tantummodo, non, vero, suppressum fuisse, crederent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.32)
Si Paulus apostolus, vas electionis et preparatus in evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus suum et servituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in memberis suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet versus exclamat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:1)
Quodsi absque vino ardeo et ardeo adulescentia et inflammor calore sanguinis et suculento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:12)
Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:4)
Et ut, quod sentio, loquar, nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:14)
Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 11:1)
Sol equis iter repressit ungulis volantibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:6)
Nemo nova caluit sic inflammatus amica, Flagravit quanto Laurus amore pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVI1)
sed veteres 'retro repressit' dicebant, ut et nec nos obniti contra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3782)
incensum inflammavit ut Horatius oleum adde camino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 541)
ergo apparens diurnum lumen, id est solis, reprimit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 805)
an ipsa luna suum lumen reprimit, occidens et se obscurans?.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 806)
alii quod Romani Sabinis instantibus fugientes, eruptione aquae ferventis et ipsi liberati et hostes ab insequendo repressi
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 36111)

SEARCH

MENU NAVIGATION