라틴어 문장 검색

quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:3)
ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 39:1)
specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:4)
quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)
ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:5)
virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:4)
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:1)
itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:6)
equidem angor animo non consili, non ingeni, non auctoritatis armis egere rem publicam, quae didiceram tractare quibusque me assuefeceram quaeque erant propria cum praestantis in re publica viri tum bene moratae et bene constitutae civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 2:1)
C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:1)
Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:4)
nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetu quantum possumus prohibeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 2:1)
A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optumum, M. Metellum, demigrasti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 19:6)
qui etiam non nullos agrestis homines tenues atque egentes in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:6)
Sed si omissis his rebus, quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas, quae inter se confligunt, contendere velimus, ex eo ipso, quam valde illi iaceant, intellegere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION