라틴어 문장 검색

hic autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum, vexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:5)
tum, cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:6)
tecum etenim longos memini consumere soles et tecum primas epulis decerpere noctes, unum opus, et requiem pariter disponimus ambo, atque verecunda laxamus seria mensa, non equidem hoc dubites, amborum foedere certo consentire dies et ab uno sidere duci.
(페르시우스, 풍자, satire 514)
Non veto dimitti, verum cruciari fame, Ne ventrem continere non possint suum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.21)
'Quousque miserum cruciatis?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 8:2)
Aestima tu, quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 5 2:1)
cum procul absenti cura futurus eris, da requiem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 32:1)
illa feri requiem sola doloris habent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 60:1)
at, puto, cum requies medicinaque publica curae somnus adest, solitis nox venit orba malis, somnia me terrent veros imitantia casus, et vigilant sensus in mea damna mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 219)
publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 33)
omne reformidat frigida volnus humus, vilice, da requiem terrae semente peracta;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권372)
da requiem, terram qui coluere, viris, pagus agat festum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권373)
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat , Iactat et in toto nomina nostra foro ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:6)
Luctatusque diu cruciatos spiritus artus Deserat , et longa torqueat ante mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:4)
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, Sint tua Troianis non leviora malis . Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras . Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, Armatique tulit vulnus , inermis opem . Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua paene fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION