라틴어 문장 검색

sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:9)
Videt ridetque Philippus,et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,dum septem donat sestertia, mutua septem promittit, persuadet uti mercetur agellum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0751)
"Revertere, anima mea, in requiem tuam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:26)
Dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requie - quod dictu quoque incredibile sit - sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:5)
Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:3)
Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:4)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
"Quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quae ista non habeant."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:7)
"Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:8)
nam Sergiolus iam radere guttur coeperat et secto requiem sperare lacerto;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI49)
mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae, et lassata viris necdum satiata recessit, obscurisque genis turpis fumoque lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI57)
Sed nunc dilatis averte negotia cutis et gratam requiem dona tibi, quando licebit per totum cessare diem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI58)
Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 1:1)
Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 1:1)
Non enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui victi erant, odia victoris se caede satiarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION