라틴어 문장 검색

Christianorum vero pauci periisse inventi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:6)
Fuerunt autem naves Christianorum, qui perierunt, trecentae, quarum decima pars vix salvata fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:5)
Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:5)
Interea dum praefata longa negotia circa Acram, quae et Ptolemais, in civium redemptione et urbis deditione agerentur, Alexius imperator Constantinopolis, cui semper Boemundus suspectus erat ne eum a regno expelleret, pecuniam ducentorum et sexaginta millium byzantiorum creberrimis legationibus epistolarum obtulit Donimano magnifico principi Turcorum, quatenus Boemundum principem Siciliae, quem adhuc tenebat in vinculis, suae manciparet ditioni, volens eum aut aeterno exsilio aut perpetua damnatione perire, ne ultra regno ejus [0642C] aliqua machinatione nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 66:1)
De cujus comitatu tantummodo centum perierunt cum milite egregio Reinardo Verdunense, quem rex et universa Ecclesia planxerunt planctu magno, catholicas illi exsequias exhibentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:5)
Illic Willhelmus de Wanges, miles gloriosus et nobilis, itemque Willhelmus mirae audaciae et militaris famae cum egregiis sociis equitibus et peditibus capti, sententia [0698C] capitali perierunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:9)
qui universi in sagitta et gladio ab hostibus perempti ac detruncati, perierunt, praeter paucos, qui vix evadentes, retulerunt quae gesta sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:4)
- De septem millibus Christianorum, qui mare transeuntes, omnes navigio perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 31:2)
Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet vociferatione magna, universi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad vada praedicti fluminis, et undis involuti et suffocati perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:8)
Eodem die quo rex Baldewinus humatus est, et Arnolfus patriarcha coepit aegrotare, clerus et populus tam rudis Ecclesiae tanto rege ac defensore viduatus, de regis restitutione agere coeperunt, dicentes non utile esse consilium ut rege ac defensoris solatio locus et gens diu careret, et locus et terra a nullo defensa periret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:1)
et qui custodierit illam non peribit labiissuis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 5:13)
Ait enim Paulus in epistolaprima ad Corrinthios, "Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt,et perierunt ab exterminatore."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 25:2)
Ille namque talis est amicus,et taliter nos omnes diligit quod omnes vult salvari et neminem perire,et gaudet adeo super peccatoribus penitentiam agentibus:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 31:6)
Fraude necis dire, nec sic videare perire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:13)
Quare faciendum est secundum dictum Ysopi qui dixit, Pollicitis oris quamquam videantur amoris, Ne confidatis, ne forte per hec pereatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION