라틴어 문장 검색

C. Illud equidem quod iam unum restare video, quale sit, cum disceptatio versatur in scriptis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:1)
Credo, inquit, sed expediri, quae restant, vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:6)
Et, quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:3)
Nam ipsum regale genus civitatis non modo non est reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe anteponendum, si ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita, quoad statum suum retinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:3)
reliqua (satis enim multa restant) differamus in crastinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 115:5)
id enim tibi restat genus vitiosissumae rei publicae tertium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 68:5)
licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei, quamquam certo scio non, ut Flamininum, sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque, novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:2)
Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 15:6)
ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:1)
mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:9)
Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 84:1)
quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest esse longe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 85:1)
sed haud scio an melius Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 93:4)
Ego autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit nec phreneticis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 119:2)
cui certo scio ludum numquam defuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 43:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION