라틴어 문장 검색

post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsolvisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장9)
discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장6)
nec poena commilitonum exterriti nec paenitentia conversi iras retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장4)
Exim diversi ordiuntur, hic magnitudinem Romanam, opes Caesaris et victis gravis poenas, in deditionem venienti paratam clementiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장1)
negante reo adgnoscentis servos per tormenta interrogari placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장4)
nec Tiberius poenam eius palam ausus, in secreta Palatii parte interfici iussit corpusque clam auferri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장10)
Isdem temporibus deum aedis vetustate aut igni abolitas coeptasque ab Augusto dedicavit, Libero Liberaeque et Cereri iuxta circum maximum, quam A. Postumius dictator voverat, eodemque in loco aedem Florae ab Lucio et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano templum, quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus rem Romanam prospere mari gessit triumphumque navalem de Poenis meruit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 49장1)
adulterii graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum propinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur suasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장9)
ille eludens respondit adfuturum ubi praetor qui de veneficiis quaereret reo atque accusatoribus diem prodixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장3)
nam Vistilia praetoria familia genita licentiam stupri apud aedilis vulgaverat, more inter veteres recepto, qui satis poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장2)
Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque sex dierum spatio interiecto reus per triduum defenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장1)
offerebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장5)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장1)
igitur aqua et igni interdictum reo, adpositumque ut teneretur insula neque Macedoniae neque Thraeciae opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION