라틴어 문장 검색

"David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:26)
"Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:37)
Adeo illis adulterium etiam linguae placet.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:31)
"ad quam cum ordine pervenisset, pugnus porrigitur pro denario et tanti criminis reus sanguis effunditur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:38)
Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:1)
Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:13)
David, sancti et mansuetissimi viri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emenda-vit fames.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:7)
Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:10)
Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:14)
Qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:17)
accusat Manilia, si rea non est.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI127)
namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis, turpe et adulterium mediocribus:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI56)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
Consul habito senatu in praesentem reum peroravit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION