라틴어 문장 검색

primus amans carmen vigilatum nocte negata dicitur ad clausas concinuisse fores, eloquiumque fuit duram exorare puellam, proque sua causa quisque disertus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권77)
Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:14)
Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 33:1)
et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet, solvat et in mores ora diserta meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1110)
in causa facili cuivis licet esse diserto, et minimae vires frangere quassa valent, subruere est arces et stantia moenia virtus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1111)
quo nunc nemo disertior exultat, fremit, intonat, ventisque eloquii tumet:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr11)
"nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, qui sub legati specie sacra mortua plorans ingenii telis et fandi viribus audet, heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa clausimus et madidas sanie deiecimus aras."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2267)
"ego unde mutus sit disertus nescio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1417)
At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 631)
consultus iuris et actor causarum mediocris abest virtute diserti Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:13)
fecundi calices quem non fecere disertum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 510)
rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 198)
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter alterius sermone meros audiret honores, Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 249)
rhetor comes Heliodorus, graecorum longe doctissimus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.2)
est brevitate opus, ut currat sententia neu se inpediat verbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION