라틴어 문장 검색

.. nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur regis, concilium quidem universae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem - ita vocant sanctius consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 397:3)
haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 107:1)
Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:2)
Romani, ubi primum aquilones - ii namque per aliquot dies tenuerant - ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 487:1)
Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantes instruentesque se ad navale certamen rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 488:1)
postquam confessionem victis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 508:2)
Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praetervecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 509:1)
succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 82:1)
Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 93:1)
haec agentibus cum intervenisset nuntius Rhodiorum cladis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 132:1)
Rhodiis primo audita clades simul pavorem simul luctum ingentem fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 136:1)
Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem applicuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 139:1)
Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 146:1)
eodem et Rhodia classis post dies paucos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 149:1)
inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 153:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION