라틴어 문장 검색

qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:4)
Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:1)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 2:9)
dixistique non tam ea, quae recta essent, probari, quam quae prava, fastidiis adhaerescere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:3)
quae si inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita, quantam insolentiam hominis quantumque fastidium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:8)
leve enim est totum hoc risum movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 218:5)
De risu quinque sunt, quae quaerantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:2)
tertium, sitne oratoris risum velle movere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:5)
Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos, vultum occupet, viderit Democritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:8)
Est autem, ut ad illud tertium veniam, est plane oratoris movere risum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:3)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
omnis est risus in iudicem conversus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:9)
Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION