라틴어 문장 검색

Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:18)
Aliquam, rogo, a te ipso, huius tuae dilectionis mercedem iudicas exigendam?
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:15)
Cur, rogo te?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:16)
Dic, rogo nunc, utrum sine socio omnia tibi haec possent esse iucunda?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:21)
Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec expectemus ut rogemur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 1:1)
Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat quam rogare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:15)
Primum ut solliciti sint pro invicem, orent pro invicem, erubescant alter pro altero, gaudeat alter pro altero;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:2)
Tu interim ora, tu plora;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:35)
Distingue, rogo, inter simulationem et dissimulationem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:8)
Sic Natura, suo mentem sermone figurans, Fine dato uerbis, orandi fine perorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 28:1)
Ergo si nostris que sunt indigna fauore Votis aspirat, suspiria nostra relaxans, Plenius applaudet istis que sola perorant, Nec candore precum uestiri cultius orant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:11)
Ergo Minerua uidens tanto splendore Sophye, Tot donis tantisque datis splendere sorores, Ordinat, iniungit, iubet, imperat, orat ut instans Quelibet istarum comitum, comitante Sophia, Corpore, mente, fide studeat, desudet, anhelet, Instet et efflciat ut currus currat ad esse, Quo terre spacium, mare, sydera, nubila, celum Transeat et, trini superato cardine celi, Scrutetur secreta Noys sensusque profundos Hauriat et summi perquirat uelle magistri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:1)
applaudit, congaudet, complacet illi Curia tota simul multoque fauore recessum Virginis exhylarat, reditus felicius omen Orat et euentus reditu meliore serenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:7)
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur, Ut donem flendo, flebile carmen eis. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:6)
Splendorisque sui facie fons ille rogabat, Ut sua defessus pocula sumat homo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION