라틴어 문장 검색

sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi, quas rogo ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 3:4)
In quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae adversantia, quae salvatoris evangelio continetur et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum invenientur contra dei gratiam disputari, propter quam Christiani sumus et in qua spiritu ex fide spem iustitiae expectamus, et admonitionibus nostris inciperent emendari, dederunt mihi librum, quem eiusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes ut ei potius responderent.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 2:2)
Rogavi pro te, ne deficiat fides tua, si hoc totum in nobis nullo auxilio dei sed potestate voluntatis impletur?
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 3:9)
Rogamus, ut certe transmittas sibi, si 1 negaverit se ista sentire, quae illi obiciuntur inimica gratiae Christi.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 10:4)
Et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret, rogans litteris impetravi.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:2)
Melius autem facietis, quod multum rogo, si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 6:1)
Saluto vos non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:12)
Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam coniugalem et roga deum, qui te de necessitatibus eruat, ut, quod non potes modo, possis aliquando.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:9)
His itaque paucis si aviditas tua contenta non est et librum aliquem de hac re, quem diutius legas, desideras, patienter tibi sunt expectandae vacationes nostrae et rogandus deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:4)
Nam cum amicus eum rogaret ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his ad eum verbis usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 21:2)
Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos illo pretio emat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 8:1)
ne desis omnes te rogamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 9:4)
Adulescens, tametsi properas, hoc te saxulum rogat, Ut sese aspicias, deinde quod scriptum est legas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 5:2)
SERVIUS SULPICIUS, civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque ut rescriberet quid significaret verbum quod in censoriis libris scriptum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 2:1)
-Quam rogas?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION