라틴어 문장 검색

nam de divinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit et ipse de pecuniis repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo emissario, S. Tettio, factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 4:7)
Domitius reum fecit sane quam superiore a vita invidiosum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 1:9)
qua re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis rea ne fiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 548)
tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 3:2)
eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 5:11)
diem scito esse nullum, quo die non dicam pro reo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 1:2)
Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, fratre Caecilio, Sulla filio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 3:6)
ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 3:4)
quae mihi iste visus est ex alia oratione declamare quam in alium reum commentaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:4)
haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus esses in reo, quam diu diceres!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:1)
enim Roscius reus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:11)
Pompei, sapientissimi et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 2:4)
privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:3)
in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:6)
deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION