라틴어 문장 검색

scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri, specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae apostolico.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:9)
Sed Saxonica poemata die noctuque solers auditor, relatu aliorum saepissime audiens, docibilis memoriter retinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:5)
nam incomparabilis omnibus peritia et felicitate in illa arte, sicut et in ceteris omnibus Dei donis, fuit, sicut et nos saepissime vidimus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:7)
erant enim Saxones maxima ex parte in eodem uno anno octo contra paganos proeliis populariter attriti, in quibus octo proeliis unus rex paganorum et novem duces cum innumeris cohortibus occisi periere, exceptis cotidianis et nocturnis irruptionibus innumerabilibus, quas Aelfred saepe memoratus et singuli duces illius gentis cum suis et etiam perplures ministri regis contra paganos infatigabiliter studiose exercebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:7)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quinto, saepe memoratus exercitus Lundoniam deserens, in Northanhymbrorum regionem perrexit, et ibi hyemavit in paga, quae dicitur Lindesig;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 45 48:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo sexto, supra memoratus saepe exercitus Lindissig deserens, Merciam adiit, et hyemavit in loco, qui dicitur Hreopedune.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo septimo, supra memoratus saepe exercitus Hreopedune deserens, in duas se divisit turmas:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo octavo, saepe memoratus paganorum exercitus noctu de Grantebrycge exiens, castellum, quod dicitur Werham, intravit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:1)
Eodem tempore Aelfred saepe supra memoratus rex, cum paucis suis nobilibus et etiam cum quibusdam militibus et fasellis, per sylvestria et gronnosa Summurtunensis pagae loca in magna tribulatione inquietam vitam ducebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 60 63:1)
Nam, ut de benevola mentis suae devotione Deo succinctim ac breviter, quamvis praeposterato ordine, loquar, cum in primaevo iuventutis suae flore, antequam propriam coniugem duceret, mentem suam propriam in Dei mandatis stabilire vellet, et se a carnali desiderio abstinere non posse cerneret, offensam Dei incurrere, si aliquid contrarium voluntati illius perageret, saepissime, galli cantu et matutinis horis clam consurgens, ecclesias et reliquias sanctorum orandi causa visitabat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:11)
Cumque hoc saepius magna mentis devotione ageret, post aliquantulum intervallum praefatum fici dolorem Dei munere incurrit, in quo, diu et aegre per multos annos laborans, se, etiam de vita, desperabat, quousque, oratione facta, a se penitus eum amovit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:13)
Sperabant enim nostri, minores tribulationes et iniurias ex parte Hemeid regis sustinere, -- qui saepe depraedabatur illud monasterium et parochiam Sancti Degui, aliquando expulsione illorum antistitum, qui in eo praeessent, sicut et Nobis archiepiscopum, propinquum meum, et me expulit aliquando sub ipsis, -- si ego ad notitiam et amicitiam illius regis qualicunque pacto pervenirem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:18)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION