라틴어 문장 검색

- Qui terror non eo tantum a Fabio abhorret quod, si qua alia arte cognomen suum aequavit tum maxime bellicis laudibus, sed etiam quod memor Papirianae saevitiae nunquam ut dictatoris iniussu dimicaret adduci potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 34:1)
nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 202:3)
postquam is non pro vetere fama solum, sed etiam metu futuri dedecoris, si sua temeritate contractae cladi superesset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 301:1)
nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse nomen Romanum et, cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto saevitia fortunae emersurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 559:1)
nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 485:1)
haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse - ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse - adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 516:1)
secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in crudelitatem saevitiamque regis invehi poterant, introducti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 334:1)
postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia atque indignitate animi exasperati sunt ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 336:1)
atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae mihique obiectent lenocinium facere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3121)
Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, rus mihi tu obiectas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 123)
Ah, cave tu illi obiectes nunc in aegritudine, te has emisse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2231)
atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto, ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 246)
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 283)

SEARCH

MENU NAVIGATION