라틴어 문장 검색

quamvis mundissimis tabulis componitur, aspergitur tritis salibus, ut exudet acidum liquorem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 4:3)
Et rursus torrido sale contingitur, rursusque ponderibus condensatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 4:5)
secundum, si nimio sale imbutus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 5:5)
Quippe fiscellis exemptus in salem muriamque demittitur, et mox in sole paulum siccatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:4)
Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam quantam volent, farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:1)
Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:2)
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:1)
Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 10:2)
Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:1)
Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:1)
Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:3)
alii salibus integris adoperiunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:6)
Sed omnis sal,quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 2:1)
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:1)
primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION