라틴어 문장 검색

Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 1:6)
Posiae tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:2)
Ficorum genera,etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:1)
ac semper conveniet, simulatque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca diluere, et cum stercore humano ad radicem infundere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:7)
Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, praebebit, et interim melius atque celerius frondebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 12:7)
Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 21:4)
Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit ea copia, aut stringere arbores expediat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 7:3)
Cornelius Celsus etiam visci folia eum vino trita per nares infundere iubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 5:1)
Ubi nec haec medicina processit, myrti silvestris foliorum duae librae laevigantur, totidemque sextarii calidae aquae mixti per vas ligneum faucibus infunduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:3)
Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram et abrotonum ceraticum,pari portione deferam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 3:3)
nam longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit, quam pratense.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:3)
Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:1)
Quippe vel foliis spinisque vepraticis 3 alitur, vel obiecto fasce sarmentorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 1:4)
Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:4)
Non nulli folia cupressi trita miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION