라틴어 문장 검색

non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida saporque egregius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장51)
non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장41)
ea erit non optimo sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장11)
haec habent optimum saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장15)
eaeque sunt bono sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장19)
tunc enim permutantur aut calidae aquae aut frigidae odore malo et sapore profundunt fontes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장28)
sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장32)
Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus profluit aqua sapore optimo, quae in potione ita est suavis, uti nec fontalis ab Camenis nec Marcia saliens desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장1)
item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita, si qui in is locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장4)
quae pars profluit contra Etruriam, quod per terrae dulcem sucum percurrit, est infinita dulcedine, quae altera parte per eam terram currit, unde sal foditur, salsum habet saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장26)
a capite profluit circiter milia XL sapore dulcissimo;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장46)
Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprietate perficiuntur, uti etiam in fructibus videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장49)
si enim radices arborum aut vitium aut reliquorum seminum non ex terrae proprietatibus sucum capiendo ederent fructus, uno genere essent in omnibus locis et regionibus omnium sapores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장50)
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장108)
limus enim cum habuerit, quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장71)

SEARCH

MENU NAVIGATION