라틴어 문장 검색

"Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes, acrius, quae non habes, cuperes."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:25)
Iamque confusis vocibus flentes eum orabant, ut tandem ex satietate laudi modum faceret ac saluti suae id est publicae parceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 11:2)
"Nondum feminam aequavimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:22)
Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt radices palmarum - namque sola ea arbor gignitur - ubique rimantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 16:1)
Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut armis certandum esse censebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 14:1)
Hic, equorum, plaustrorum, cibariorumque inopia dierum duodecim remoram exercitui injecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.56)
" Iisdem literis, belli apparatus, castrensis ornatus, multorumque quorum indigebat exercitus, inopiam conquestus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.38)
et cum exercitum in armis esse, bellumque hostibus inferre oportuit, nihil aliud quam parata decretaque nonnulla, ad milites scribendos, factum est Aerarium quoque ad summum inopiae deductum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.17)
Alias, cibariorum inopia, manipulos diversas in regiones qui victum necessarium vi et armis pararent, mittere cogebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.34)
Cum exercituum Americanorum imperator esset, maximis difficultatibus, et in primis ob cibariorum inopiam, conflictandum illi fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.118)
Ludovicus, quoque, Galliae rex, optime de libertate Americana, certe meritus est, qui, Britannis terra marique potentibus, bellum indicere, et Americanis, rerum omnium inopia laborantibus, succurrere, et suppetias ferre, ausus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.146)
Sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:12)
Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 17:1)
Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per indaginem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 32:2)
positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION